: Grodno.by   PART_A
   PART_B
 

1588.II.11. , III .

: . . 19. ., 1854. . I-II. . ˳.

Sigismundus Tertius, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Samogitiae, Masoviae, Livoniaeque, nec non eadem gratia Suecorum, Gottorum, Wandalorumque designatus rex, et magnus Finlandiae princeps et cet., et cet.

Significamus praesentibus literis nostris, quibus interest universis et singulis, quod cum in Comitiis hisce faelicissimae coronationis nostrae, nomine ordinum Magni ducatus Lithuaniae, fidelitatis prius et subiectionis iuramento nobis sancte praestito, supplicatum inter caetera esset, ut leges sive statuta Magni Ducatus Lithuaniae, ex praedecessorum nostrorum serenissimorum regum Poloniae mandato atque commissione quam plurimorum doctissimorum virorum iurisperitorum, cura, studio, labore, atque diligentia, ad unanimem consensum omnium statuum, ordinum, tam spiritualium quam secularium principum, baronum atque nobilium ducatus illius conscripta habentur idiomate Polonico et Ruthenico imprimendum et excudendum curaremus. Cum ex manuscriptis legibus iuris cognoscen. quaedam difficultas, et perniciosa varietas saepenumero exoriretur. Cui quidem suppliationi nos eo libentius assensum praebuimus, quo legibus et imperia fundata Respub. sotietatemque humanam stabilitatem esse, et priuatorum opes contineri intelligamus. It quo eaedem ad conservandam Respub. vtiliores sunt, eo maiori in inprimen. fide, industria, virtute atque experientia indigere videntur.

Quandoquidem magnifici Leonis Sapiehae, Magni Ducatus Lithuaniae procancelarii eximia in rebus virtus, dexteritas, vigilantia perspecta et comprobata nobis sit, et maxime, quod Respub. ad custodiam legum libertatumque omnium suarum eundem locaverit, ideo prae caeteris eidem magnifico Leoni Sapieha legum sive statutorum Magni Ducatus Lithuaniae idiomatibus Polonico et Ruthenico typis excuden. et in lucem eden. curam committen. esse duximus. Quemadmodum et praesentibus committimus, ita ut ne quispiam alius praeter eundem magnificum Leonem Sapieha, aut cui ipse commiserit statuta magni ducatus imprimen. cuden. licentiam sibi praesumere audeat, idque sub poena 5000 milia [sic] florenorum Hungaricalium, et omnium librorum impressorum amissione. Cuius mulctae medietas fisco nostro, medietas vero magnifico Leoni Sapieha cedere debebit. Quod et praesentibus literis cautum esse volumus.

In quorum fidem praesentes subscriptas sigillo Mag. D. L. consignari iussimus.

Datum Cracoviae 11 februarii, Anno Domini MDLXXXVIII, regni nostri primo.


, , ˳, , , , ⳳ, ˳, , Գ .

, , ˳, , , , , ˳, 븢 , , , , , , , , , 縢, , . . , , , . () , , , .

, ˳, , , , , , ˳ . , , , , , - 5000 [] . , . .

˳.

, 11 1588, .




 

, 22
0..-2  . . 4-6, ,
9
-1..-3  . . 4-6, ,
8
0  . . 5-7, ,
9
+0..+2  . . 4-6, ,
9

www.grodno.by
, , , .


10:00 18:00
: +375 296 [][] 86 82
email:yb.ondorg.liam@troppus.bew


14.03.2016
. ?
:

6.02.2016
- :
: . .

9.05.2015
70- .. :
: . .




| | Ѩ | | | | |
.